monumenta.ch > Beda Venerabilis > 39 > sectio 25 > 44 > sectio 31 > sectio 4 > sectio 36 > csg75.832 > 143 > sectio 1 > sectio 7 > sectio 20 > sectio 29 > sectio 15 > bnf13367.225 > sectio 2 > sectio 17 > 64 > bnfGrec107.839 > sectio 15 > sectio > sectio 21 > sectio > 39 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 2, 2, 8
Hanc controversiam memini ab OVIDIO NASONE declamari apud rhetorem Arellium Fuscum, cuius auditor fuit, cum diversum sequeretur dicendi genus , nam Latronis admirator erat. habebat ille comptum et decens et amabile ingenium. oratio eius iam tum nihil aliud poterat videri quam solutum carmen. adeo autem studiose Latronem audit. ut multas illius sententias in versus suos transtulerit. in armorum iudicio dixerat Latro: mittamus arma in hostis et petamus. Naso dixit: arma viri fortis medios mittantur in hostis; inde iubete peti. et alium ex illa suasoria sensum aeque a Latrone mutuatus est: memini Latronem in praefatione quadam dicere (quod scholastici quasi carmen didicerant): non vides, ut immota fax torpeat, ut exagitata reddat ignes? mollit viros otium, ferrum situ carpitur, (animum) desidia dedocet. Naso dixit: vidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori. tunc autem, cum studeret, habebatur bonus declamator.